Beschreibung:

261 S. Halbleder.

Bemerkung:

Starker Abrieb auf dem Einband. Die Seiten sind gewellt aber sauber. - "Haec Lysiae editio altera quod non solum ab omnibus cete-ris quotquot vulgatae sunt editionibus, sed etiam ab ea quam ipse anno 1852 curavi longe distat, factum est maxime diligentissima codicis Palatini sive Heidelbergensis X (88) collatione, quam mea gratia denuo confecit C. L. Kayserus, vir de Lysia insigniter meritus ac mihi, quod grato animo palam profiteor, meisque stu-diis humanissime favens. Ad huius enim scripturam codicis verba oratoris vel imprimis seu potius unice revocanda esse constat, ex quo Herm. Sauppius vir doctissimus mihique amicissimus id quod Emperius aliique coniectura assequuti erant ad liquidum perduxit in epistola critica ad God. Hermannum (Lipsiae 1841), illum librum manuscriptum ab ipso versatum excussumque fontem esse, ex quo reliqui ad unum omnes deducti sint, Laurentiani vero C, quem praeter ceteros sequendum sibi arbitratus est Imm. Bek-kerus, scriptorem fuisse ingeniosum illum quidem et Graecae linguae peritissimum, sed qui tamen suopte iudicio et arbitrio per-multa vel immutaverit vel inseruerit. Cuius librarii mutationes etsi multae sunt a Sauppio Baiteroque (quos breviter Turicenses appellare libet) in egregio corpore oratorum Atticorum Turici a. 1838-1850 in lucem emisso remotae, tamen mihi iam tum quum primum edebam Lysiam, haud exiguus numerus locorum, in qui-bus falsae codicis Laurentiani C opinationes propagatae haeserant, ad auctoritatem archetypi erat revocandus."