Preis:
34.00 EUR (kostenfreier Versand)
Preis inkl. Versand:
34.00 EUR
Alle Preisangaben inkl. USt
Verkauf durch:
Fundus-Online GbR
Daniel Borkert/Gilbert Schwarz/Urban Zerfaß
Kurfürstenstr. 14
10785 Berlin
DE
Zahlungsarten:
Rückgabemöglichkeit:
Ja (Weitere Details)
Versand:
Büchersendung / 1 Buch / book
Lieferzeit:
1 - 3 Werktage
Beschreibung:
XLVI; 83 S.; 20,5 cm. Originalleinen.
Bemerkung:
Gutes Ex. - Latein. - Aus der Bibliothek von Prof. Wolfgang Haase, langjährigem Herausgeber der ANRW und des International Journal of the Classical Tradition (IJCT). - Sunt qui dubitent num oratio a Cicerone mense Februario Martiove a. 56 pro P. Sestio apud iudices habita eadem forma pronuntiata sit qua postea in publicum emissa. quae quidem opinio minime est vana, si modo nobiscum reputemus quam rationem Tullius in orationibus edendis secutus sit. etenim constat multa a Cicerone in editione vel minuta esse omittendo vel novata mutando vel aucta addendo. itaque haud sper-nenda mihi videntur quae Th. Opperskalski, vir inter paucos sagacissimus, in dissertatione optimae frugis plena protulit, qui cum in aliis orationibus tum in Sestiana aliquot partes quae in dicta oratione de-fuissent deprehendit. haec autem sunt 31, 35 - 54, 55 verba sed ut a mea causa iam recedam, 103 - 142. cui viro equidem ita accedo ut, cum in. universum summa hisce in. rebus putem opus esse cautione, haec omnia si in oratione omitterentur futurum fuisse ut cetera artissime inter se cohaererent neque ulla iam exstaret conturbatio vel offensio non negem. ulterius progredi neque audeo nec volo, et id pro certo affirmare possum, quod quidem caput est, ob illam suspicionem nihil prorsus susceptae a me editioni evenire difficultatis, quod certe aliter se haberet si ullum alterius recensionis vestigium ex antiquis temporibus ad nostram aetatem perveniret. Sestiana saepe apud veteres grammaticos, interpretes, scriptores eom-memoratur ut eorum indioiis motus eam per orbem litteratum satis no-tam celebratamque fuisse statuam. etenim iam Tiberio imperatore quae-dam ex ea in factorum ac dictorum memorabilium libris imitando expressit Valerius Maximus (v. ad 58 et 101). fortasse ad Domitiani imperium redit particula illa quae in catholicon libro adfertur (v. ad 19), si quidem is liber vel potius ea pars in qua invenitur ad auetoritatem M. Valeri Probi grammatici referenda. Hadriani fere temporibus L. Caesellius Vindex orthographa, cuius ex stromateo sive lectionibus antiquis aliqua mutuatus est A. Gellius, non nulla ex ea excerpsisse videtur (T. ad 28). haud multo post sub M. Aurelio Caesare in lucem prodiisse videntur commentationes illae Gelli q. i. noctes Atticae, ubi etiam Sestiana nostra memoratu digna visa est (v. ad 58). plurima tamen id genus testimonia ad quartum saecu-lum spectare, quo grammaticarum similiumque rerum studia apud ho-mines maxime viguerint, non est quod miremur. ad hanc igitur aetatem pertinere videntur scholia Bobiensia quae dicuntur in. codice rescripto olim Bobiensi servata, cuius in parte Vaticana (cod. Vat. lat. 5750) com-mentarius in plus centum locos orationis Sestianae conscriptus paene integer legitur, nempe XXXVI paginae et una columna. quanti hic codex ad textum ipsum constituendum sit preti cum nostrae tum priorum editionum permultae paginae praedicant. nec tamen alii grammatici qui id fere temporis floruerunt silentio nobis praetereundi. compluribus enim locis servatur Sestiana et in Arusiani Messi exemplis elocutionum (v. ad 30, 41, 97, 142) et in Servi, nobilissimi Vergili interpretis, commentariis (v. ad 18,72,77,82) et unoloco, cuiustamen anceps causaest, qui ad plures Ciceronis orationes referri possit, in Charisi arte grammatica (v. ad 34). huc etiam referendus Ambrosius, episcopus Mediolanensis, cuius in expositione evangelii secundum Lucam duo saltem loci Sestiana resonant (v. ad 21 et 102). nam Macrobius paulo illis posterior, Honorio imperante clarus Ciceronis interpres, qui Scipionis somnium in extremo de re publica libro a Tullio compositum duobus voluminibus inlustravit ? (Vorwort) ISBN 3322002683