Beschreibung:

XXVI; 146 S., gebundene Ausgabe.

Bemerkung:

Ein sehr gutes Ex. - PRAEFATIO // Antequam rationem atque consilium huius editionis exponam, de Theodori Gazae vita et scriptis breviter disserere mihi liceat.1) Gaza, vir Graecus, Thessalonicae anno 1400 natus, patria urbe a Turcis capta (a. 1430) cum exul in Italiam pervenisset, Mantuae apud Victorinum Feltrensem moratus est ibique intra aliquot annos Latinam linguam perdidicit. brevi autem tempore tam doctum tamque optimarum lit-terarum studiosura se ostendit, ut in Italia eloquentiae famara prae-claram nonnullis operibus utraque lingua conscriptis adipisceretur: itaque anno 1440 Ferrariae, in Estensium urbe, linguae Graecae pro-fessor factus est. deinde (a. 1451) una cum multis aliis litterarum Graecarum Latinarumque cultoribus Roraara vocatus est a Nicolao V, pontifice Romano, cuius hortatu in Graecos scriptores Latine reddendos et in Latinos auctores Graece vertendos operara impendit (quo tem-pore, ut videtur, Ciceronis librum de senectute in Graecam linguam transtulit).2) post Nicolai pontificis obitura (a. 1455) ab Alphonso, rege Neapolitano, invitatus Neapolim adiit, vibi quendam honorificum locum obtinuit et usque ad regis mortem (a. 1458) permansit. postea Romam rediit (ubi Bessarionis cardinalis magna gavisus est gratia), necnon in Estensium urbem3), ... (Vorwort) ISBN 3322003604