Beschreibung:

XXX; 235 S. Privateinschlag (Buchblock original), Broschiert.

Bemerkung:

Gutes Ex. - Inter codices, quibus disputationes de quolibet in universitate Pragensi ineunte saeculo XV. habitae illustrantur, praestantissimum locum obtinet codex olim ecclesiae Crumlo-viensis N° 84, nunc bibliothecae Musaei Nationalis Pragensis V C 42. Quem librum, diu desideratum et demum a. 1938 ex incertis tenebris in lucem protractum, iam a. 1664?1665 Bohuslaus Balbinus Crumloviae vidit, »doctissimum« et »pereruditum« appelhvit, sed quid contineret, recte non perspexit, annotatione in folio operculo anteriori agglutinato inscripta deceptus: Quotlilibet(!) pragen(sia) M. Iohannis Papuskonis. Quae annotatio nomen exhibens presbyteri aliunde noti, qui a. 1412 baccalaureus, a. 1430 magister in artibus, a. 1436 et 1445 universitatis rectorfuit et a. 1455 vita defunctus est, nihil nisi libri possessorem indicabat. (S.XI).